라틴어 문장 검색

et in conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere colluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:4)
"inquam Modo corollarium idoneum compara."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:22)
omnibus abiectis amiculis ac tandemdenique infecti atque nudati bacchamur in Venerem, cum quidem mihi iam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, iamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:6)
Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 15:1)
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:1)
15. Ultimum negotium status, quod regis huius felicitatem temporalem clausit, fuit conclusio gloriosissimum matrimonii inter filiam suam Mariam et Carolum principem Castiliae, postea imperatorem celeberrimum, utraque partae tenerae aetatis tunc existente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:1)
Fallunt autem et incompetentes sunt eae quibus utimur in universo illo processu, qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:5)
ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:9)
vel plane ob conclusionem et fractionem aeris, ut in articulo praecedente dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:3)
Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:3)
Cui hoc adjici potest tanquam corollarium aut lucrum non praetermittendum: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:17)
Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:3)
— Super haec, inquit, igitur ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:9)
— Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum siue porisma siue corollarium uocari mauis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:13)
memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION