라틴어 문장 검색

Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Bis Cotta soleas perdidisse se questus, Dum neglegentem ducit ad pedes vernam, Qui solus inopi praestat et facit turbam, Excogitavit - homo sagax et astutus - Ne facere posset tale saepius damnum:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXVII1)
quod si occidentem attenderit, foedera nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam in nuptias posse dissolvi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27225)
Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprendit et strangulavit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 15 2:5)
quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:1)
Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:1)
Iam illa perquam iucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, quod audituros corrogabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:1)
pudet enim dissentire, et velut tacita verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 19:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
qui non contentus iis quas adduxerat copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum dassaretiorum consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 105:1)
hodie qui fuerim liber, eum nunc potivit pater servitutis, hic qui verna natus est queritur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 117)
Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 238)

SEARCH

MENU NAVIGATION