라틴어 문장 검색

neque enim ignea cedunt astra loco, lentis haeret nox conscia bigis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 224:2)
Non custos si fingar ille Cretum, non si Pegaseo ferar volatu, non Ladas ego pinnipesve Perseus, non Rhesi niveae citaeque bigae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 58b1)
Sin autem et tertius ille γηροβοσκο`σ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:15)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII13)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:2)
quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:2)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:1)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
fratri contraria Phoebe Ibit, et, oblicum bigas agitare per orbem Indignata, diem poscet sibi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:30)
- Loto candidior puella cycno, Argento, nive, lilio, ligustro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV2)
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis, Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIII1)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION