라틴어 문장 검색

Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 5:3)
conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:2)
quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:2)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:1)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
quam pallida pronis Urget silva comis, et nullo vertice coelum Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:9)
- Loto candidior puella cycno, Argento, nive, lilio, ligustro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV2)
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis, Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIII1)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Campis dives Apollo sic Myrinis, Sic semper senibus fruare cycnis, Doctae sic tibi serviant sorores, Nec Delphis tua mentiatur ulli, Sic Palatia te colant amentque:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLII1)
Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CIII2)
Dulcia defecta modulatur carmina lingua Cantator cycnus funeris ipse sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVII Cycni1)
Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma, Interior cycni quam tibi lana dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXI Pluma1)

SEARCH

MENU NAVIGATION