라틴어 문장 검색

litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, quotve soporiferum grana papaver habet, silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis aera pulsat avis, tot premor adversis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 211)
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papaver.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:4)
praeterea, priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque captorum per aequales et cruciarias poenas plus ob hoc tristi quod superstitioso, ritu necare superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 15:1)
hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권41)
Quarta soporiferae superabant tempora nocti, cum vacuae nubes et honor non omnibus astris, adflatusque fugit curru maiore Bootes, iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor Thiodamanta vocat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권138)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
"'Sub condicione' inquit, 'nos reficietis decimum tribunos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 429:1)
soporiferumque papaver incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4861)

SEARCH

MENU NAVIGATION