라틴어 문장 검색

Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:44)
luxuriantis etiam supercilii fimbrias forficis patrocinio demetunt, aut ab ejusdem silva superflua exstirpando decerpunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:19)
"Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:8)
Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 17:1)
Tanto magis, quod victora haec absque multa sanguinis effusione parta est, unde bene sperare liceret lucrum demeti posse, non tantum territorii, sed innumerarum animarum in ecclesiae Christi augmentum, quandoquidem tam multos Deus pro su bonitate vivere volsuisset, ut demum converterentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:6)
Licet enim opera atque activam scientiarum partem praecipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:2)
neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:4)
In genere praecavendum ut incolarum multitudo (temporibus scilicet pacis, quando gladius nihil demetit) regni proventus, quibus ali possit, non excedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:5)
Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:19)
Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
(불가타 성경, 호세아서, 6장3)
Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius.
(불가타 성경, 요엘서, 2장23)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장1)
Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장4)
Illud deinceps praecipiendum habeo,ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:6)
Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION