라틴어 문장 검색

acris, aut deses;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:6)
desidis aurigae non audit verbera currus, nec manus agnoscit quem non exercuit arcum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:95)
Ut enim qui in villis intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,segniores visos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:4)
idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 2:5)
Neque ea curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 2:5)
dilatus segnitia ducis, quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios vinciret flagitavi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장5)
velle id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam iuvenis iuxta insultet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장8)
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장11)
Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati locum reperiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장8)
nemine nominatim compellato patres arguebat quod publica munia desererent eorumque exemplo equites Romani ad segnitiam verterentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장4)
mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:3)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장2)
sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장9)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION