라틴어 문장 검색

Apparet non esse propitios deos sacerdoti quem ne seruati quidem seruant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.25)
qua de re propitio deo 1 Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:3)
homo iam deo propitius esse debebit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:5)
ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 39:1)
o Philoxene, deos propitios me videre quam illum mavellem mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 355)
Dordalvs Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 31)
Domine Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:4)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장2)
ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 1:1)
Satin illi Di sunt propitii?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 366)
nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 219:2)
ibique omnibus sollemniter peractis eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 491:1)
deam invocet sibi quam libebit propitiam, deum nullum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 140)
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 14)
quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 280)

SEARCH

MENU NAVIGATION