라틴어 문장 검색

In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: "Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur".
(불가타 성경, 미카서, 2장4)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장27)
de qua quidem ortus est populus Israel, qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 48:3)
duobus enim generibus deletur exercitus, aut internecione aut dispersione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 702)
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:1)
illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 5:2)
Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:5)
Ut Caedualla rex Geuissorum, interfecto rege Aedilualch, prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV.1)
] INTEREA superueniens cum exercitu Caedualla, iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exularet a patria sua, interfecit regem Aedilualch, ac prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV.2)
Macedones ad depopulationem profecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 255:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION