라틴어 문장 검색

Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:4)
eo quod digerant ea quae ingrediuntur intellectum, et corrigant pravam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui et infici et demum perverti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 319:4)
Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:7)
que non esset rubicunda et sanie livida:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM154)
vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장30)
ubi ulcus, quod aut ante in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut lividum factum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장15)
in praecipiti vero iam esse denuntiat, quae livida eademque vel nigra vel pallida vel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장44)
Quod si, ne rupta quidem vomica vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장78)
Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore vel lividus vel niger, aut pituita mixtus aut varius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장117)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장129)
Qui si lividus aut pallidus aut varius aut niger est, scire licet malum vulnus esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장232)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장269)
Caro in ulcere vel nigra vel livida est, sed sicca et arida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장303)
deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장305)

SEARCH

MENU NAVIGATION