라틴어 문장 검색

Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:4)
Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:5)
Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:5)
Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:4)
Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 56:2)
Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:3)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
exercent scripsi efflagitante sententia.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).154)
haec enim negotiatio curam vilici avocat nee umquam patietur eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 13:2)
Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:3)
idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 2:5)
Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 14:1)
huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장5)
ita quamquam diversis super rebus consulerentur, aram clementiae, aram amicitiae effigiesque circum Caesaris ac Seiani censuere crebrisque precibus efflagitabant visendi sui copiam facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장4)
Isdem consulibus gravitate annonae iuxta seditionem ventum multaque et pluris per dies in theatro licentius efflagitata quam solitum adversum imperatorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION