라틴어 문장 검색

his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi certaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장5)
His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:1)
his inter se vocibus instinctos flammavere insuper adlatae a Vespasiano litterae, quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recitavit, vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장11)
quod ut sensit, trepidanter effatus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:4)
Sic instinctis animis occasionem belli movendi captabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:7)
Nec segnius belua instincta rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 36:1)
tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis, mitis et in mediis effatur talia Grais:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 771:1)
sed tamen effabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:5)
sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:3)
nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui vocatur Ἰαὼ, ita effatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:2)
Tum cum corde suo divum pater atque hominum rex Effatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 10:3)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
Simul haec effatur, et altus Caesareas pulvis testatur adesse cohortes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:83)

SEARCH

MENU NAVIGATION