라틴어 문장 검색

faciet igitur hic noster - non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus - , ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:1)
sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:2)
nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:4)
Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 8:1)
illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 184:1)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION