라틴어 문장 검색

nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:2)
nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:3)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
nam si oblique contempsisset, si parum recta non , si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 131:2)
nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:3)
Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:1)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Nam, ut Posidonius ait, " unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 28:4)
Circumcidenda concursatio, qualis est magnae parti hominum domos et theatra et fora pererrantium ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 111:1)
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)
fuga procul etiam maior apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 684:1)
pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et velocitas illinc maior quam vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 454:1)
et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 579:1)
et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat an hostis intra vallum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION