라틴어 문장 검색

Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta exercitus, recensitos Graecia fabulosa narrabis?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 23:1)
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 47:1)
Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
Evaginabo gladium, et interficiet eos manus mea.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:9)
estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis;
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:4)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
Quin et paucis diebus elapsis rex proclamatus est per nomen Edwardi Sexti, ne gladio quidum uno pro caussa regis Henrici evaginato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:9)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장17)
Comes ille videns hec timuit propter filium et evaginato gladio interfecit canem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:7)
Dulcissime amice, si vis evadere, extrahe arma et evaginato nucrone sta iuxta portam curie et magna voce vocifera, et si dixerit vir meus quid habes, saltem noli dicere ei fingendo te mutum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:24)
Hic homicida iratus est super servum suum et insecutus est eum evaginato | gladio, ut eum occideret;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:32)
et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION