라틴어 문장 검색

Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
잠에서 깨어난 간수는 감옥 문들이 열려 있는 것을 보고 칼을 빼어 자결하려고 하였다. 수인들이 달아났으려니 생각하였던 것이다. (불가타 성경, 사도행전, 16장27)
Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:8)
Evaginabo gladium, et interficiet eos manus mea.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:9)
Quin et paucis diebus elapsis rex proclamatus est per nomen Edwardi Sexti, ne gladio quidum uno pro caussa regis Henrici evaginato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:9)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장17)
sic fatur meritoque latus transverberat ictu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:241)
ex qua quasi incensus nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam vulnere absterret cubiculoque prorumpit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장9)
ante aedem divi Iulii iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장3)
eo postremo ardoris provectus est ut vexillarium fugientem hasta transverberaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장3)
transverberat scindit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3361)
sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 3:6)
illa volans clipei transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:16)
at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis medium transverberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:32)
Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum adversi longa transverberat abiete pectus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:3)
Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus, ubi imperator esset, " Imperator," inquit, "se bene habet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION