라틴어 문장 검색

Stultus es, qui facta infecta facere verbis postules.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 241)
IX Quidam a praefata postulavit ut ei faceret manifestum ubi maior sit dilectionis affectus, inter amantes an inter coniugatos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:1)
eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod superprædictis facerent, diligenter postulaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 301:2)
Singulariter quandoque confertur tantummodo uni parti accipiendo pars potentum,vel amicorum, et eciam pro peccunia, vel odio, vel timore, aliter iudicatur vel fit quam ratio postulat, quod est peccatum mortale, utteges et omnia iura pro clamant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:18)
et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:6)
Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:10)
Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus sit alter eius sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 55:3)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)
Incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas Quam si des operam ut cum ratione insanias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 121)
alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis, magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 28:5)
'Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 13:2)
Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 5:2)
est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:6)
instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 238:2)
Fatigatis bello et itinere militibus, missus deinde Mestrianus legatus pacem petiit, Licinio postulante et pollicente se imperata facturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION