라틴어 문장 검색

Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:15)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
Quem Solymanus, quia aetate erat prior et industria nominatissimus ac facundia, salutavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:4)
Illic in eodem loco montis Petrus Eremita et Arnulfus de Rohes castello Flandriae, clericus magnae scientiae et facundiae, ad populum sermonem facientes, plurimam discordiam, quae inter peregrinos de diversis causis excreverat, exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:2)
et tantum Arnolfum de Rohes, clericum mirae prudentiae et facundiae, cancellarium sanctae Ecclesiae Hierosolymitanae, procuratorem sanctarum reliquiarum et custodem eleemosynarum fidelium constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:9)
Et Pamfilius dixit,"Excitat et nutrit facundia dulcis amorem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:13)
Tu autem plenius ex tui subtilitate ingeniiutilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 95:2)
Excitat et nutrit facundia nutrit facundia dulcis amorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 41:1)
"Excitat etnutrit facundia dulcis amorem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:23)
Excitat et nutrit facundia dulcis amorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION