라틴어 문장 검색

Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)
nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exanimatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장2)
nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:3)
donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae nullum esse respectum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:3)
Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes cum profusissimo quoque familiarium extenderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:1)
absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viatorcertatim;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장14)
Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:1)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
sic ad me frequenter Amyntas venit, ut canibus meis notior sit, quam amica Delia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 673)
huc ades o galatea Theocriti versus sunt, quibus in- ducit cyclopem usum, cum in scopulo sedens amicam suam Gala- team de fluctibus invitaret ad terras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 391)
Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae detestandae gratia dixisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:3)
Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:1)
Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 212:7)
Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:2)
is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION