라틴어 문장 검색

Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:44)
luxuriantis etiam supercilii fimbrias forficis patrocinio demetunt, aut ab ejusdem silva superflua exstirpando decerpunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:19)
[0439B] Vespere autem facto, Godefridus dux caeterique primores juxta montana per amoena loca pratorum tentoria locaverunt, aptam et voluptuosam regionem considerantes et venationibus fecundissimam, quibus nobilitas delectari et exerceri gaudet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:7)
Interea Hugo de Tabaria, accitis copiis ducentorum [0658A] equitum, peditum vero quadringentorum, secessit in terram Grossi Rustici, nomine Suet, ditissimam auro et argento, armentis fecundissimam, conterminam regioni Damascenorum, ubi inauditas opes et armenta depraedatus est, quae sibi ad obsidionem Sagittae sufficerent, de quibus etiam regi et sociis largiter impertiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:1)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)
Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:4)
aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est, terra solidior et profunda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:3)
spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit, regionem ubere et cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine, sospitalium aquarum lavacris calentibus notus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:4)
Fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans, caespiteque ubere iuxta fecunda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 48:2)
Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 66:1)
quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum.
(아풀레이우스, 변명 23:4)
mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina.
(아풀레이우스, 변명 86:8)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
"Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:8)
"Ancilla et satis fecunda quae multo iam tempore cotidianis nos partu-bus saginasti!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION