라틴어 문장 검색

et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon.
부하들을 모두 거느리고 느탄야의 아들 이스마엘을 공격하려고 출동하였다. 그들은 기브온에 있는 큰 못 가에서 이스마엘을 만났다. (불가타 성경, 예레미야서, 41장12)
Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
그들과 같은 식으로 불륜을 저지르고 변태적인 육욕에 빠진 소돔과 고모라와 그 주변 고을들도, 영원한 불의 형벌을 받아 본보기가 되었습니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:7)
His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent;
이런 이유에 의해 그들은 넓게 돌아다니지 못하고, 쉽게 이웃과 전쟁을 할수 없었다; (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장4)
qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.
이로 인해 전쟁의 열망이 있는 사람들은 큰 슬픔에 의해 영향을 받고 있었다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장5)
"Omni honore mulier censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore privandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:4)
Post alios in bella furens et promptus in arma, Sublimi prouectus equo gestuque superbus, Excedens habitu uerboque superfluus, actu Degenerans Excessus adest, bellique furorem Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:14)
Hos perimunt illosque fugant, bellatur in omnes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:19)
Acrius in iuuenem uolat Imprudencia, nullam Bellandi seruat legem, sed turbine belli Turbida, nil animo retinet nisi Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:10)
Non ultra retinens iras mentisque tumultus, Impietas sese bellando predicat et se Rixando loquitur, uerbis rixatur et ictu Consummat rixas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:1)
Errat in errore Martis, bellique furore Plus ferit, inque uia Martis fit deuia, legem Bellandi sine lege tenens, sine federe fedus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:3)
Sed tamen imbre precum grauius succenditur ardor Bellandi, donantque preces fomenta furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:7)
Sed Tankradus cum suis praecedens, ad urbes finitimas Reclei et Stancona descendit, in quibus Christiani cives habitabant, Turcis, viris Solymani, subjugati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:4)
Sed timidis civibus, nec consiliis Armenii fratris acquiescentibus propter Turcorum praesentiam et custodiam, Tankradus, qui praecesserat, finitimas oras praedictae urbis depraedatus est, ac contractis infinitis copiis praedarum in usum obsidionis, in circuitu murorum tentoria sua extendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:3)
Interea Turci obsessi in Antiochia, opem quaerere non tardantes et amicos admonere, a montanis et finitimis regionibus magnas et copiosas vires Turcorum [0473B] contraxerunt, quorum in brevi triginta millia congregata sunt in unum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:1)
Tandem a duce Godefrido, populoque fidelium, triumphatis et obtutis in gurgitis flumine adversariis Christianae plebis, et praesidio firmato nemine obsistente, quidam nuntius ex Turcis festinus ad turrim et palatium Darsiani, regnatoris Antiochiae, quod est in montanis, transvolat, quanta sint damna suorum indicans, et nisi diligenter et sollici e provideat, Antiochiam caeterasque finitimas oras illius in brevi eum amissurum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION