라틴어 문장 검색

Quidquid mutamenti de prospectu urbano ruralive considerare debet quomodo diversa loci elementa totum constituant quod ab incolis intellegitur veluti imago quaedam cum ubertate congruens significationum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:3)
Hanc ob rationem, cum in urbano tum in rurali ambitu, opportunum est quaedam loca servare in quibus humani evitentur interventus qui ea continenter mutent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:5)
152. Penuria habitationum gravis est multis in partibus mundi, sive in regionibus ruralibus sive in magnis urbibus, etiam quia rationes expensarum status ex more solummodo parvae respondent petitionis parti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:1)
Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:2)
Dic, Gallicanae flos iuventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:1)
Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].11)
Item si vasum ex creta factum non coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas umidum erit et iam dissolvetur ab umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장32)
in puteorum autem fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, quod habet multa variaque terra in se genera.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장54)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION