라틴어 문장 검색

"Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans:"
(아풀레이우스, 변신, 5권104)
Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans, aio:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:12)
Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:10)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".
(불가타 성경, 나훔서, 3장19)
aut post vomitum singultum esse vel rubere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장13)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장48)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장46)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장116)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장6)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)
interdum singultus prope strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장6)
Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis vomitus insequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장81)
quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장99)
At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장54)
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장68)

SEARCH

MENU NAVIGATION