라틴어 문장 검색

Turci ergo milites Solymani, gaudentes suo victrici eventu et caede Christianorum immanissima, ad lacus calidorum fontium, qui ibidem juxta Finiminis fumabant, celeriter advolant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:12)
Quia ut ait Seneca, "Numquam ubi fumat diu ignis deficit vapor," enim odiisemper latet in pectore inimici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:15)
et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 16:1)
"Sic illos capillos in mutuos nexus obditos atque nodatos cum multis odoribus dat vivis carbonibus adolendos tunc protinus inexpugnabili magicae disciplinae potestate et caeca numinum coactorum violentia ilia corpora, quorum fumabant stridentes capilli, spiritum mutuantur humanum et sentiunt et audiunt et ambulant, et qua nidor suarum ducebat exuviarum veniunt et pro illo iuvene Boeotio aditum gestientes fores insiliunt;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:28)
Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 12:1)
Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:1)
Nonnullas etiam belli reliquas in regno Neapolitano adhuc fumantes extinguere neglexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:10)
quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles et magis piceae ac resinosae quam per regiones calidas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:3)
Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장2)
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae, quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem, ni prohiberet Hymen.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:197)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis mutatis fumavit aquis turbaque cadentum staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:35)
nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit terrificis damnisque suis incendia nutrit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION