라틴어 문장 검색

facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 201:1)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:2)
aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 199:1)
nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:1)
quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασισ est geminatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 221:3)
sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 376:6)
Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:3)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말18)

SEARCH

MENU NAVIGATION