라틴어 문장 검색

Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et terminata - , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:2)
qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:1)
merīdiē Theomnēstus excitāvit et ‘age, Quīnte,’ inquit, ‘nōn potes in urbe manēre nē Antōniī mīlitēs tē capiant.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit35)
Dein cum meridie - erat enim aestas - dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblectationibus habuisse et in laude posuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 4:1)
praeter haec Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 396)
tragoedias primus in lucem Aeschylus , sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:3)
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:7)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:1)
Heus, iam adpetit meridie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1263)

SEARCH

MENU NAVIGATION