라틴어 문장 검색

Exedunt corpus acaciae succus, hebenus, aerugo, squama , chrysocolla, cinis cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulphur, cicuta, sandaracha, salamandra, , aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VII Quae exedant corpus. 1:1)
Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XII Quae evocent et educant. 1:1)
id quod exasperatum est, spodium, hebenus, gummi, ovi album, lac, tragacanthum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIII Quae exasperata laevent. 1:1)
maxime tamen mandere ligustrum oportet, succumque eum ore continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 3:6)
veluti nigrantibus alis audiretur olor, corvo certante ligustris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:212)
hunc bibit infrenis Garamans domitorque ferarum Gyrraeus, qui vasta colit sub rupibus antra, qui ramos ebeni, dentes qui vellit eburnos, et gens compositis crinem vallata sagittis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus8)
haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:65)
pallere ligustra, expirare rosas, decrescere lilia vidi.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:143)
Hebenus Meroetica vastos Non operit postes, sed stat pro robore vili, Auxilium, non forma, domus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:8)
Late tibi gurgite rupto Ambitur nigris Meroe fecunda colonis, Laeta comis ebeni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:61)
- Loto candidior puella cycno, Argento, nive, lilio, ligustro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV2)
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra, Et Tiburtino monte quod alget ebur;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII6)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
alba ligustra c. et rustice et amatorie ex floribus facit comparationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 181)
ligustrum autem flos est candidus, sed vilissimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 182)

SEARCH

MENU NAVIGATION