라틴어 문장 검색

Clamare tamen coepi et heiulans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:15)
Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:14)
"ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa, inde ira et lacrimae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I73)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)
ast ubi se furiata luis excitat in famulos Domini Christicolasque cruenta iubet tura cremare, iecur pecudis mortiferis adolere deis, infremuit sacer Eulaliae spiritus, ingeniique ferox turbida frangere bella parat, et rude pectus anhela Deo femina provocat arma virum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.7)
sed enim infremit inque tyranni oculos sputa iacit, simulacra dehinc dissipat inpositamque molam turibulis pede prosubigit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.36)
Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:6)
Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:1)
arma vident magnoque putant donata parenti, at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem, caelatum pugnas - saevis et forte rubebat bellorum maculis - adclinem conspicit hastae, infremuit torsitque genas, et fronte relicta surrexere comae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:77)
Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION