라틴어 문장 검색

ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis admittit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2078)
adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3248)
et est interrogantis adverbium, quo usus est bis, hic et in decimo caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 132)
ut hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1916)
et est ordo 'hic bellum ingens geret Italia'. alii 'hic' pro 'post haec quae dixi' accipiunt, ut sit loci adverbium pro temporis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2612)
et sciendum est, Vergilium vites quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret". et 'hactenus', ut multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans 'hucusque'. alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento pale- aria pendent";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 12)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:1)
si adverbium rogantis et optantis est per se plenum, sicut et 'o', quamquam neoterici haec iungant et pro uno ponant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1871)
et licet quidam huius loci nitantur exemplo, non procedit, vel quia unum est, vel quia potest esse etiam blandientis adverbium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 10412)
1. Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem in comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse ‘sic’ adverbium affirmandi:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 75:1)
haeret inexpletus multi hic distinguunt, ut sit 'inexpletus haesit et talia locutus est lacrimans'. alii legunt 'inexpletus lacrimis'. honestius tamen est 'inexpletum lacrimans', ut sit nomen pro adverbio, id est inexplebiliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5591)
Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 3:1)
sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi genus femininum et numerum pluralem refert, ut nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit sed eccum Syrum incedere video:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 624)
Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi volatilia,
그러므로 주 하느님이 이렇게 말한다. 새를 잡듯이 사람의 목숨을 잡는 데에 쓰는 너희의 띠들을 가만두지 않겠다. 내가 그것들을 너희 팔에서 찢어 내 버리고, 너희가 새를 잡듯이 사냥한 목숨들을 놓아 주겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 13장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION