라틴어 문장 검색

dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 200:1)
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum in quo commissa pugna erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 522:3)
Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque novas acciri nuntiassent, ne quid tam propinquis hostium castris Capuae quoque moveretur, ad Casilinum ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 219:1)
Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 491:1)
Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 189:1)
et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 213:1)
ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo vestra tutati estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 572:1)
amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Marcii equitis Romani virtute et industria contractis exercituum reliquiis eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha18)
sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 168:3)
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:2)
in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 290:1)
haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 37:1)
neque eo magis explorati quicquam, in qua regione castra hostium essent, aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 382:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION