라틴어 문장 검색

Dicant rebelles et increduli Judaei, de quo nascituro in Bethlehem hoc dictum sit, quod videlicet egressus ejus ab initio sit a diebus aeternitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:7)
In cujus [0473D] gratia confidentes impios et incredulos impetere non dubitemus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:12)
et ideo quid consulam, nescio, nisi, ut in nomine Domini Jesu, et in virtute S. crucis universi stemus adversus incredulos pugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:11)
Ceciderunt enim societatis eorum tria millia virorum pugnatorum in eodem praelio quo Christiani milites delictorum suorum pondere impediti, divino judicio traditi sunt incredulis viris et impiis ad puniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:6)
Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:6)
Mox eorum precibus exanditis, absque hominum labore sic turris illa concussa et diruta est, jam vespere mundo imminente, ut lapis super lapidem non remaneret, et increduli homines ruina illius suffocati obruerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:5)
Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:2)
Lingua reprimenda est, auditio praeparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:20)
recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.
(아풀레이우스, 변명 53:18)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
fidem veram dedit incredulis.
(ARCHIPOETA, I40)
erit enim testis affectus in vos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis vobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:9)
Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 5:1)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 4:1)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION