라틴어 문장 검색

cor enim, quod secundum Aristotelem "est principium vitae et vegetationis et sensus", membris distantibus a se virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:11)
Et sic ex virtute propria movet humorem, ex virtute solis influit vitam humori moto et ex virtute Veneris movet seminis genituram ad formas geniturae convenientes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:15)
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:6)
Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
nec enim poterant non mori quos tanti diluvii unda demerserat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:10)
Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:6)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:26)
Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:2)
Vicit tamen imperatoris vehementior cura, et morigeri militis labor, mento tenus (dum operaretur) saepe demersi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 4:1)
Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit, non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 15:1)
Residui omnes, equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore, expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti, expeditius quam diebus praeteritis incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 10:1)
At contra Saxones agiles ex altera ripa fluminis agiliter agebant, ita ut quendam ex eorum regibus nomine Calbi, qui superba temeritate litus eorum aggredi temptabat, occiderunt et in ipsum flumen fugientem demerserunt omnesque pene sequaces illius.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:12)
Mergitur ut secum murem demergat.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:8)
Nam Ioue dante trabem, trabis ictu flumine moto, Demersit subitus guttura rauca timor.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION