라틴어 문장 검색

Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
그 성읍들은 폐허가 되고 메마른 땅과 사막이 되었다. 그곳은 인간이 살지 않는 땅, 그곳을 지나는 사람은 아무도 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장43)
GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
승냥이들도 가슴을 헤쳐 제 새끼들에게 젖을 먹이건만 내 딸 백성은 사막의 타조처럼 매정하게 되어 버렸구나. (불가타 성경, 애가, 4장3)
Dehinc per quindecim continuos dies viam suam continuantes, amplius in solitudines et loca inhabitabilia et horroris, per montana asperrima incedebant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:1)
Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 17:2)
Ideoque plaga omnis orienti aestivo obiecta, usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 15:2)
imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:9)
praesertim columbae, accipitres, struthiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:4)
Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
deserta siti regio inhabitabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 421)
atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION