라틴어 문장 검색

Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:3)
Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:1)
interciderat sortis humanae commercium vi metus, quantumque saevitia glisceret, miseratio arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장7)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 2:1)
si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장10)
statim confossi sunt eoque intercidere nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장6)
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장5)
Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 33:1)
aut certe ἀναιρετικου`σ dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6104)
Nam charta, in qua illud aliquando descripseram, intercidit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:2)
Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Asinus ad lyram.6)
Has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 6:2)
Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:3)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION