라틴어 문장 검색

cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
ita proprietas liquoris, cum init in corpus, proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장58)

SEARCH

MENU NAVIGATION