라틴어 문장 검색

non enim gazae neque consularis submovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis vivitur parvo bene cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 162)
Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 4:4)
olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 10:12)
Non opus est instruere in altum editas arces nec in adscensum arduos colles emunire nec latera montium abscidere, multiplicibus se muris turribusque saepire :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:1)
pars ostro tenues auroque sonantes emunire toros alteque inferre tapetas, pars teretes levare manu ac disponere mensas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권179)
et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obsistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 67:1)
locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius loci adtributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 276:1)
nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita, intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 648:2)
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 233:1)
et 'emuniit' sicut 'mugiit' et 'emuniit' pro emunivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2273)

SEARCH

MENU NAVIGATION