라틴어 문장 검색

e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장10)
eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장26)
praeterea in domini est potestate, utrum latericio an caementicio an saxo quadrato velit aedificare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장27)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta aedificia, dummodo recte sint tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장70)

SEARCH

MENU NAVIGATION