라틴어 문장 검색

Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei.
(불가타 성경, 요엘서, 1장6)
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.
(불가타 성경, 나훔서, 2장13)
haec caeruleae suspensa leaenae innatat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:107)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
heu fulvas animo transgressa leaenas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:43)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
abeunt Hypanin fragilemque per undamn tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 153:2)
Num te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreavit ac taetra, ut supplicis vocem in novissimo casu contemptam haberes, ah nimis fero corde?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 601)
quaenam te genuit sola sub rupe leaena, quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:12)
Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:4)
Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:2)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obvia rerum, multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:10)
tum lurida pallens Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:54)
nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide libenter, et pardum cum leaena concumbere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 11312)

SEARCH

MENU NAVIGATION