라틴어 문장 검색

Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 2:1)
Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 21:1)
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 5:1)
me, autem, laboris multum, linguas, Graecam et Romanam, docendo, impendisse, et nonnulla, scitu utilia, usu comperisse, audacter affirmo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.29)
sed quia quinque Graecae sunt linguae, Aeolica, Iaca, Dorica, Attica, communis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1222)
hymni vero matris deum ubique propriam, id est Graecam, linguam requirunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3944)
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, oraque sunt longis horrida tecta comis, in paucis remanent Graecae vestigia linguae, haec quoque iam Getico barbara facta sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 717)
solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognoui, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 7:2)
linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 273:3)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVII 1:2)
Nemo, enim, baccalaureatu, aliove gradu academico, qui Graecam et Romanam linguam (doctrinae omnis fundamentum,) non secus ac sermonem patrium, loqui, scribere, et legere nequit, donari debet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.52)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
letum androgeo secundum Atticam linguam genetivus singularis Graecus est, cum ipse alibi Androgei galeam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 201)
sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION