라틴어 문장 검색

festinat calidus mulis gerulisque redemptor, torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, tristia robustis luctantur funera plaustris, hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 243)
Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장6)
Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
Servilius atque Atilius, proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 485:1)
castra iuncta consulum castris habebat, et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 679:1)
quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 532:1)
mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 464:1)
eadem exorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 421)
Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide, ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 423)
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 429)
Iam hic est lepide ludificatus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 242)
audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2133)
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 569)
Eademque opera haec tibi narravero, quis med exemplis hodie ludificatus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 5109)

SEARCH

MENU NAVIGATION