라틴어 문장 검색

"Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:62)
capistroque me prehensum more quo didiceram reclinat facile, quippe cum nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupientis amplexus obiturus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:11)
Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:3)
Sequitur earum adolescendia quando luxuriantur et iuvenile quiddam sapiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:5)
Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris [sinit] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:4)
His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장3)
Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장4)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
luxuriat gramine cocta silex et, cum sic rigidae cautes fervore liquescant, contemptis audax ignibus herba viret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus11)
luxurient tumido gemmata monilia collo, nobilis auratos iam purpura vestiat armos, et medium te zona liget variata colorum floribus et castae manibus sudata Serenae, Persarum gentile decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato3)
vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)
Tali luxuriat cultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:30)
Pallida laetatur regio gentesque sepultae luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:181)
videt omnia late exceptis incensa suis et crimine tanto luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION