라틴어 문장 검색

Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:7)
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas, Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII3)
Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 47:1)
inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruentibus hostium telis saxisque peteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 59:2)
Cum enim vestitus togae vel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpaverit vetustas, aut huic nomini quae origo contigerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:3)
quippe illi dixerunt et pausam et machaeram et asotiam et malacen et alia similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 22:2)
et est Ennianum, qui ait heia machaeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 372)
Peleus primus machaeram dicitur invenisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 50312)
ut Ennium sit secutus qui ait succincti corda machaeris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6753)
machaera enim Hispana divisa est.
(세네카, 행복론, Liber V 142:6)
novoque genere vivendi monachum complet non sub palliolo sed sub paludamento;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 3:3)
cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:3)
tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 72:1)
inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto - nam ne scuta quidem secum extulerant - in hostis impetum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 257:1)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)

SEARCH

MENU NAVIGATION