라틴어 문장 검색

Enimvero rursus necessario sequetur ut vis illa magnetica, cum super totum operari non possit, circa medium operetur intensissime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:13)
intensior calor, remissiorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:6)
At si interveniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:14)
Habemus enim calorem ignis, qui caloribus solis (prout ad nos deferuntur) et caloribus animalium quasi infinitis partibus potentior est et intensior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:4)
Etenim caloris intensioris opificia exquiruntur et conspiciuntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:3)
Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:8)
hoc enim loco vel sensu intensive usurpatur, idque saepius apud Celsum ipsum occurrit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1614)
unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 195)
'comam' autem pro ramis, per illam metaphoram tondentur cytisi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6292)
et bene rei parvae per metaphoram sublimitatem dedit, ut non videatur de formicis, sed de exercitu loqui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4033)
fluctvat aestu metaphora amoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5321)
inmittit habenas aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi ἐυστρέπτοισι βοεῦσι, id est loris tortis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 114)
Unde nec motus partium fluidi inter se, per pressionem fluido ubivis in externa superficie illatam, mutari possunt nisi, quatenus aut figura superficiei alicubi mutatur, aut omnes fluidi partes intensius vel remissius sese premendo difficilius vel facilius labuntur inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 13:2)
manifestum esse videtur quod projectile in tali Fluido eo difficilius movebitur, quo vires illae sunt intensiores;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 14:4)
Igitur aquae ascendentis & descendentis, sive motus intensior sit sive remissior, vices omnes sunt Isochronae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION