라틴어 문장 검색

condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
Centenis futuit Matho milibus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X3)
tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 394:2)
ducimus centies centenos, fiunt decem milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:5)
Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:3)
neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 229:1)
fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut veteres dimitterent milites cum in provinciam venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 630:1)
numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 434:1)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: "Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!".
레베카에게 축복하였다. “우리 누이야 너는 수천만의 어머니가 되어라. 너의 후손은 적들의 성문을 차지하여라.” (불가타 성경, 창세기, 24장60)
Currus Dei decem milia milium Dominus venit de Sinai in sancta.
하느님의 수레는 수만 수천. 주님께서 오신다, 시나이에서 성소로. (불가타 성경, 시편, 68장18)
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
나는 또 어좌와 생물들과 원로들을 에워싼 많은 천사들을 보고 그들의 목소리도 들었습니다. 그들의 수는 수백만 수억만이었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 5장11)
Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies.
내가 애써 주님의 집을 위하여 금 십만 탈렌트, 은 백만 탈렌트를 준비하고, 청동과 쇠는 너무 많아 무게를 달 수 없을 만큼 준비하였다. 또 나무와 돌도 준비하였는데, 여기에 네가 더 보태야 할 것이다. (불가타 성경, 역대기 상권, 22장14)
Sarae autem dixit: "Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis".
그리고 사라에게 말하였다. “나는 그대의 오라버니에게 은전 천 닢을 주었소. 보시오, 그것은 그대와 함께 있는 모든 이들 앞에서 그대의 명예를 회복시켜 줄 것이오. 이로써 그대는 모든 면에서 결백하다는 것이 입증되었소.” (불가타 성경, 창세기, 20장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION