라틴어 문장 검색

perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
너는 창조된 날부터 흠 없이 걸어왔다. 그러나 마침내 너에게서 불의가 드러났다. (불가타 성경, 에제키엘서, 28장15)
et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile.
나는 이집트인들의 운명을 되돌려, 그들을 파트로스 땅, 곧 그들의 고향 땅으로 되돌아가게 하겠다. 그곳에서 그들은 보잘것없는 왕국을 이룰 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장14)
Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
너도 기뻐하고 즐거워할 터이지만 많은 이가 그의 출생을 기뻐할 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장14)
Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
예수님께서 길을 가시다가 태어나면서부터 눈먼 사람을 보셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 9장1)
Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
사실 누가 말씀을 듣기만 하고 실행하지 않으면, 그는 거울에 자기 얼굴 모습을 비추어 보는 사람과 같습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 1장23)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.
혀도 불입니다. 또 불의의 세계입니다. 이러한 혀가 우리의 지체 가운데에 들어앉아 온몸을 더럽히고 인생행로를 불태우며, 그 자체도 지옥 불로 타오르고 있습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장6)
Quemadmodum stultus est qui empturus equum non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex veste aut ex conditione, quae nobis vestis modo circumdata est, aestimandum putat.
말을 살 때 말 그 자체가 아니라 안장과 굴레만을 따지는 이가 어리석은 것처럼, 우리를 그저 꾸미고 있는 겉옷에 불과한 복장이나 신분에 의해 사람을 평가하는 이는 아주 어리석다. (Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:6)
Sed non est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus student vel secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt officiis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:6)
Sicut laus operis in artificem retorquet laudem, ita et rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:47)
II, 9), sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus et saecula, unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem, nativitati ejus impartiens, ac sic ingenito, perfecto, aeternoque Patri, unigenitus, et perfectus, et aeternus est Filius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:10)
Ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est. Rursus idem in XII, de non nato Deo Patre, et nato ab eo Filio loquens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:15)
Ubi enim Pater auctor est, ibi et nativitas est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:17)
Quomodo autem optime praepararentur dum fierent, ut facta postmodum optime regerentur, nisi summa invicem concordia, et ipsa sui creatione colligentur, ut eo amplius concorditer atque melius regantur, quanto concordius in ipsa eorum conditione naturae ipsorum sunt invicem colligatae?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:13)
Ad quam etiam conditionis concordiam, sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet, quem nos Deum dicimus, ac summum jure profitemur bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:14)
Sed hac profecto eorum ratione, et quasi sub quadam voluntatis ejus conditione eum etiam posse peccare, vel aliquid inhoneste agere, dicere possemus, cum sit certum nihil etiam ei in hoc resistere posse, si et id facere vellet quod non oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION