라틴어 문장 검색

Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장28)
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장7)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장181)
penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장204)
Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장205)
In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장208)
Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장164)
Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장10)
in iis autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장2)
Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui (V.28.11D seqq.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장42)
Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, sive effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장7)
Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장16)
saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장3)
nam et gravies inflammationes et febris et suppuratio et saepe vitae periculum sequitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장11)
Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION