라틴어 문장 검색

At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:6)
Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:13)
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:6)
contexit varius penetrans Calchedona nidor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:259)
ille lacessitus longo spiraminis actu arcanis trahitur gemma de coniuge nodis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete19)
Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:1)
qui ubi superpositusigni fumum emisit, conceptum nidorem fistula usque ad hirudinem perfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:2)
isque nidor depellit haerentem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:3)
quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:2)
quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis submovetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:4)
Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:3)
quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:2)
Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 6:2)
Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION