라틴어 문장 검색

Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Hinc otiosus sordidam quatit mensam Neroniana nummularius massa, Illinc balucis malleator Hispanae Tritum nitenti fuste verberat saxum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII4)
Ego puto medicum et nummularium:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:2)
nummularius, qui per argentum aes videt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:4)
omnibus ante pedes posita est sua cuique vetusta arula.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권77)
"adpone porris religiosas arulas, venerare acerbum caepe, mordax allium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1103)
atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION