라틴어 문장 검색

iacet enim ille sic ut phocis Curiana stare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 17 4:5)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:6)
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:1)
corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:5)
obiacet interea tellus nec visibus obstat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1232)
insolitae fugiunt in flumina phocae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:11)
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:4)
Sternunt se somno diversae in litore phocae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:11)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)
dat bello pedites Aetolus et asper Acarnan, Argos agit turmas, vacuantur pascua ditis Arcadiae, frenat celeres Epiros alumnos, Phocis et Aoniae iaculis rarescitis umbrae, murorum tormenta Pylos Messenaque tendunt, nulla immunis humus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권172)
fugit ipse natantes amnis, et innumeris livescunt stagna venenis, it comes Inoas Ephyre solata querellas Cenchreaeque manus, vatum qua conscius amnis Gorgoneo percussus equo, quaque obiacet alto Isthmos et a terris maria inclinata repellit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권24)
proxima vipereo celebratur libera nexu Phocis, Apollineae bellum puerile pharetrae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권4)

SEARCH

MENU NAVIGATION