라틴어 문장 검색

Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant, legatos quoque versum dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 23장2)
Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in Pictonibus gerantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장1)
Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 526:1)
bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 524:1)
pacata provincia obsidibusque ex tota insula ducentis triginta acceptis, legati Romam qui ea nuntiarent missi quique ab senatu peterent ut ob eas res ductu auspicioque Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 188:1)
missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 276:3)
non responsum solum benigne regis legatis est sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 408:2)
dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia impensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 274:1)
Quod gentiles cum cognovissent, e contra legatos direxerunt in Saxoniam, et miserunt ei munera et obsides et petierunt pacem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:9)
Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 18장3)
tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장2)
cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 156:1)
inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:3)
ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei imposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 193:1)
- Imperator, promissis obsidibus, ducem ad se invitat, et quid ipse dux legatis Boemundi responderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION